Huiswerk vijfde Latijnse
Onze-Lieve-Vrouwecollege Oostende
Latijn - Eerste Trimester - Digitaal Huiswerk 2
Lesbia heeft Catullus opzijgeschoven. In dit gedicht zingt hij zijn verdriet uit, maar raadt hij zichzelf ook aan om door te zetten.
Miser Catulle, desinas ineptire et quod vides perisse perditum ducas. Fulsere quondam candidi tibi soles, cum ventitabas quo puella ducebat, amata nobis quantum amabitur nulla. 5 Ibi illa multa cum jocosa fiebant, quae tu volebas nec puella nolebat. Fulsere vere candidi tibi soles. Nunc iam illa non vult. Tu quoque impotens noli, nec quae fugit sectare, nec miser vive. 10 Sed obstinata mente perfer, obdura. Vale puella. Jam Catullus obdurat, nec te requiret, nec rogabit invitam. At tu dolebis cum rogaberis nulla. Scelesta, vae te. Quae tibi manet vita? 15 Quis nunc te adibit? Cui videberis bella? Quem nunc amabis? Cujus esse diceris? Quem basiabis? Cui labella mordebis? At tu, Catulle, destinatus obdura.
je naam
klas
Vertaal deze tekst
web hosting • domain names • video sharingfree online games • photo sharingfree blog • short URLs