|
Klassieke Talen
M Valerius Martialis, Epigrammen, Eerste boek, bloemlezing
1.
Hic est quem legis ille, quem requiris,
totus notus in orbe Martialis
argutis epigrammaton libellis:
cui, lector studiose, quod dedisti
viventi decus atque sentienti,
rari post cineres habent poetae.
4.
Contigeris nostros, Caesar, si forte libellos,
terrarum dominum pone supercilium.
Consuevere jocos vestri quoque ferre triumphi,
materiam dictis nec pudet esse ducem.
Qua Thymelen spectas derisoremque Latinum,
illa fronte precor carmina nostra legas.
Innocuos censura potest permittere lusus:
lasciva est nobis, pagina, vita proba.
9.
Stellae delicium mei columba,
Verona licet audiente dicam,
vicit, Maxime, passerem Catulli.
Tanto Stella meus tuo Catullo
quanto passere major est columba.
10.
Petit Gemellus nuptias Maronillae
et cupit et instat et precatur et donat.
Adeone pulchra est? Immo, foedius nil est.
Quid ergo in illa petitur et placet? Tussit.
15.
O mihi post nullos, Juli, memorande sodales,
si quid longa fides canaque jura valent,
bis iam paene tibi consul tricensimus instat,
et numerat paucos vix tua vita dies.
Non bene distuleris videas quae posse negari,
et solum hoc ducas, quod fuit, esse tuum.
Exspectant curaeque catenatique labores,
gaudia non remanent, sed fugitiva volant.
Haec utraque manu complexuque adsere toto:
saepe fluunt imo sic quoque lapsa sinu.
Non est, crede mihi, sapientis dicere 'Vivam':
sera nimis vita est crastina: vive hodie.
19.
Si memini, fuerant tibi quattuor, Aelia, dentes:
expulit una duos tussis et una duos.
Jam secura potes totis tussire diebus:
nil istic quod agat tertia tussis habet.
28.
Hesterno fetere mero qui credit Acerram,
fallitur: in lucem semper Acerra bibit.
30.
Chirurgus fuerat, nunc est vispillo Diaulus.
Coepit quo poterat clinicus esse modo.
33.
Amissum non flet cum sola est Gellia patrem,
si quis adest jussae prosiliunt lacrimae.
Non luget quisquis laudari, Gellia, quaerit,
ille dolet vere qui sine teste dolet.
37.
Ventris onus misero, nec te pudet, excipis auro,
Basse, bibis vitro: carius ergo cacas.
41.
Urbanus tibi, Caecili, videris.
Non es, crede mihi. Quid ergo? Verna,
hoc quod transtiberinus ambulator
qui pallentia sulphurata fractis
permutat vitreis, quod otiosae
vendit qui madidum cicer coronae,
quod custos dominusque viperarum,
quod viles pueri salariorum,
quod fumantia qui tomacla raucus
circumfert tepidis cocus popinis,
quod non optimus urbicus poeta,
quod de Gadibus improbus magister,
quod bucca est vetuli dicax cinaedi.
Quare desine jam tibi videri,
quod soli tibi, Caecili, videris,
qui Gabbam salibus tuis et ipsum
posses vincere Tettium Caballum;
non cuicumque datum est habere nasum:
ludit qui stolida procacitate,
non est Tettius ille, sed caballus.
55.
Vota tui breviter si vis cognoscere Marci,
clarum militiae, Fronto, togaeque decus,
hoc petit, esse sui nec magni ruris arator,
sordidaque in parvis otia rebus amat.
Quisquam picta colit Spartani frigora saxi
et matutinum portat ineptus Have,
cui licet exuviis nemoris rurisque beato,
ante focum plenas explicuisse plagas
et piscem tremula salientem ducere saeta
flavaque de rubro promere mella cado?
Pinguis inaequales onerat cui vilica mensas
et sua non emptus praeparat ova cinis?
Non amet hanc vitam quisquis me non amat, opto,
vivat et urbanis albus in officiis.
57.
Qualem, Flacce, velim, quaeris nolimve puellam?
Nolo nimis facilem difficilemque nimis.
Illud quod medium est atque inter utrumque probamus
nec volo quod cruciat nec volo quod satiat.
62.
Casta nec antiquis cedens Laevina Sabinis
et quamvis tetrico tristior ipsa viro
dum modo Lucrino, modo se permittit Averno,
et dum Bajanis saepe fovetur aquis,
incidit in flammas: juvenemque secuta relicto
coniuge Penelope venit, abit Helene.
68.
Quidquid agit Rufus, nihil est nisi Naevia Rufo.
Si gaudet, si flet, si tacet, hanc loquitur.
Cenat, propinat, poscit, negat, innuit: una est
Naevia, si non sit Naevia, mutus erit.
Scriberet hesterna patri cum luce salutem,
'Naevia lux' inquit 'Naevia lumen, have.'
Haec legit et ridet demisso Naevia voltu
Naevia non una est: quid, vir inepte, furis?
71.
Laevia sex cyathis, septem Justina bibatur,
quinque Lycas, Lyde quattuor, Ida tribus.
Omnis ab infuso numeretur amico Falerno,
et quia nulla venit, tu mihi, Somne, veni.
72.
Nostris versibus esse te poetam.,
Fidentine, putas cupisque credi?
Sic dentata sibi videtur Aegle
emptis ossibus Indicoque cornu;
sic quae nigrior est cadente moro,
cerussata sibi placet Lycoris.
Hac et tu ratione qua poeta es,
calvus cum fueris, eris comatus.
87.
Ne gravis hesterno fragres, Fescennia, vino ,
pastillos Cosmi luxuriose voras.
Ista linunt dentes jantacula, sed nihil opstant,
extremo ructus cum redit a barathro.
Quid quod olet gravius mixtum diapasmate virus
atque duplex animae longius exit odor?
Notas ergo nimis fraudes deprensaque furta
Jam tollas et sis ebria simpliciter.
98.
Litigat et podagra Diodorus, Flacce, Iaborat.
Sed nil patrono porrigit: haec cheragra est.
100.
Mammas atque tatas habet Afra, sed ipsa tatarum
dici et mammarum maxima mamma potest.
107.
Saepe mihi dicis, Luci carissime Juli,
'Scribe aliquid magnum: desidiosus homo es.'
Otia da nobis, sed qualia fecerat olim
Maecenas Flacco Vergilioque suo:
Condere victuras temptem per saecula curas
et nomen flammis eripuisse meum.
In steriles nolunt campos juga ferre juvenci:
pingue solum lassat, sed juvat ipse labor.
 
|